Banksy, anno 1974 natus[1], est pseudonymum[2] artificis graphiti et pictoris Britannici, cuius idenditas adhuc ignota est[3]. Dicax ars viaria epigrammataque eius colligunt festivitates atras et graphitum modo agnoscibili cum laminis interrasilibus factum. Opera musiva, cum commentariis politicis socialibusque divitia, ubiquaque orbi terrarum videri possunt urbium in viis, muris et pontibus.[4]

Thumb
Graphitum a Banksy pictum Bethleem in urbe.

Banksy laborare Bristoli coepit; Tristanus Manco enim eum dixit esse "natus anno 1974 et adsumptus Bristoli in Anglia.[5] Filio photocopiatrorum technici, exercitus ut lanius est sed sese implicavit in graphito cum Bristoli pigmentum in aerosolo favorabilius factum sit termino annorum 1980."[6] Contemplatores formam eius notaverunt esse similis huic artificis Blek le Rat, qui laminis interrasilibus uti coepit anno 1981 Lutetiae, et sociorum gregis Crass qui graphiti cursum in Ferrivia Subterranea Londiniensis aluerunt termino annorum 1970 et principio annorum 1980.

Banksy photographemata operum eius non ipso vendit;[7] homines autem auctionarii iam visi sunt artem viariam eius vendere adfectantes in loco creationis, ergo tractatum artis amovendae victori linquentes.[8] Banksy primam pelliculam, Exit Through the Gift Shop, notata ut "prima pellicula calamitosa de arte viaria,"[9] divulgavit anno 2010 in Sundance Film Festival.[10] Pellicula divulgata in Britanniarum Regno die 5 Martii est.[11]

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.