Autogyrus
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Autogyrus[1] seu gyrocopterum[2] (Hispanice: autogiro) est machina volans cum helice verticali, quam Hispanus Ioannes de la Cierva y Codorniú creavit anno 1923. Dicitur esse praedecessor hodierni helicopteri, quod primum creatum est anno 1932.
Autogyrus recte non est helicopterum, quia helix verticalis non est mota motore, sed ob aërem est helix se movens. Ita, propulsio navis fit helice frontali, simul illa in aeroplanis.