From Wikipedia, the free encyclopedia
Austria Inferior (Theodisce Niederösterreich) est secundum aream civitas maxima Austriae et secundum populationem civitas secunda maxima. Primum sub nomine "Ostarrîchi" commemorata est anno 996. Cum saeculo vicesimo Vindobona non esset pars Austriae Inferioris, mansit caput civitatis usque ad annum 1986, quo anno Cetium novum caput civitatis et sedes senatus facta est.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Austria inferior in oriente Austriae sita cum area 19.186,27 chiliometrorum quadratorum maxima Austriae civitatum est. Vindobonam, quae simul est caput rei publicae foederalis et civitas eiusdem, circumdat, Burgenlandiam, Styriam, Austriam Superiorem, Slovaciam et Cechiam attingit. Divisa est in quattuor partes, quibus nomen "Quadrans" est. Quia cuique quorum quadrantium est propria natura et diversum caelum, populus civitatis cuique quadranti proprium nomen dedit. Isti quattuor quadrantes in Austria Inferiore siti sunt:
Quattuor quadrantes tempore Imperii Austriaci unitates administrationis erant. Post circulos administrativos anno 1868 ita constitutos, ut fines quadrantium ac circulorum non iam congruant, quadrantes Austriae inferioris re politica carent, in sermone cottidiano autem adhuc in usu sunt. Danubius flumen Austriam inferiorem in duas partes secat, quarum septentrionalis regiones Waldviertel et Weinviertel comprehendit, meridiana autem Industrieviertel et Mostviertel.
Simul et altera est civitatis divisio in quinque partes regione Austriae inferioris media (circa Cetium) adiecta quasi "quinto quadrante", quae divisio ad varia regionis spatia ordinanda facta est.
Austria inferior habet partem in Montanis Bohemicis[1] (Waldviertel) et in Alpibus (in parte civitatis meridiana). Inter hos montes planities secundum Danubium flumen patet, magna pars orientalis ad Sinum Vindobonensem pertinet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.