Aurora (mythologia)
dea Romana, sicut Eos / From Wikipedia, the free encyclopedia
Aurora est dea Romana, sicut Eos in mythologia Graeca. Omni die, ea prima luce se renovat, et per caelum volat, adventum temporis matutini annuntians.
Vide etiam paginam discretivam: Aurora (discretiva).
Frater eius est Sol, et soror Luna, et filii illi quattuor venti Boreas, Auster, Eurus, et Zephyrus. Ei sunt multi mariti, inter quos, Tithonus e quo peperit Memnonem Aethiopum regem qui bello Troiano periit et Emathionem[1].