From Wikipedia, the free encyclopedia
Atossa (nata circa 550, mortua 475 a.C.n.) quinto saeculo exeunte et quarto ineunte fuit Persarum regina. Filia Cyri Magni erat et Cambysi nupsit, quo occiso Smerdis uxor paulisper fuit (sive ille verus Cambysis frater erat sive usurpator). Smerde victo et occiso prima inter Darii uxores erat cui Xerxem peperit. Ita filia, uxor, mater regum esse gloriabatur. Qua de causa praecipuas partes in Aeschyleis Persis agebat.
Herodotus in Historiis[1] narrabat quomodo medicus Graecus Democedes reginam sanarit dum tumorem e mamma exsecat. Sunt moderni medici qui putent hanc primam cancri mammae descriptionem in litteris fuisse[2]. Non omnes consentiuntː multi tumorem benignum fuisse existimant.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.