![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d5/Nur01521_-_Flickr_-_NOAA_Photo_Library.jpg/640px-Nur01521_-_Flickr_-_NOAA_Photo_Library.jpg&w=640&q=50)
Ars coquinaria Novae Angliae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ars coquinaria Novae Angliae est ars coquinaria Americana quae in boreorientali Civitatum Foederatarum regione Nova Anglia appellata orta est. Proprietas praecipua est amplus cibi marini et operis lactis(en) usus, qui ex pondere historico in portibus marinis et piscatu fit, cum amplis boum rebus rusticis in regionibus continentalibus. Multi ex primis Novae Anglicae colonis Puritanis ab Anglia orientali immigraverunt, ubi cib tosti, sicut artocreata, fabaceae, et numididae, erant frigendo frequentiores, ut alibi mos erat.[1] Duo cibi praestantes ex Nova Anglia orti sunt ius aceris et oxycocci. Usitatum amylum quotidianum est solanum tuberosum, quamquam oryza in arte coquinaria recentiore populo grata facta est. Regio paucis condimentis praeter piper nigrum molitum innotuit, sed petroselinum et salviam sunt communes, cum additamentis Caribicis sicut myristica. Usus crami est frequens. Acceptissimae coquendi artes sunt igne lento coquere et torrere.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/ad/Autocrat3.jpg/320px-Autocrat3.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/d5/Nur01521_-_Flickr_-_NOAA_Photo_Library.jpg/640px-Nur01521_-_Flickr_-_NOAA_Photo_Library.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/45/Cranberries20101210.jpg/640px-Cranberries20101210.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f1/Union_Oyster_House_Boston_MA.jpg/320px-Union_Oyster_House_Boston_MA.jpg)