From Wikipedia, the free encyclopedia
Arnor, seu Regnum Septentrionale (ex locutione Sindarin 'Terram Regis' significante), in Legendario Tolkieniensi est locus in Terra Media, unum e binis regnis post Numenorem casum. Arnor in terris Eriadoris inter flumina Bruinen et Gwathló, et ad radices Montium Caeruleorum iacet, capite Annúminas.
Arnor est septentrionale populi Dúnedain regnum, ab Elendil anno 3320 Secundae Aetatis conditum. Antequam autem Arnorem conditum, multi Dúnedain in Eriadore vivebant, quia multi Numenoriani Eriadorem ierunt cum Tar-Aldarion ibi regnavissent.
In Bello Ultimae Consociationis (Anglice 'War of the Last Alliance'), Elendil necatus est a Saurone mago. Tum Isildur rex factus est, sed hic (cum tribus filiorum suorum) mortuus est anno 2 Tertiae Aetatis. Valandil (quartus filiorum Isilduris) igitur rex factus est.
Arnor in Eriadore inter Montes Nebulosos (ad orientem) et Montes Caeruleos (ad occidentem) situs est, prope Lindonem Gondoremque. Eius caput est Annúminas.
Nomen Arnor e Sindarin venit, et 'Terram Regis' significat: ara 'rex' + (n)dor 'terra'.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.