Apenninus (-i, m.; Graece Ἀπέννινα ὄρη et Ἀπέννινον ὄρος[1]; Italiane Appennini), sive, ut in plerisque libris titulisque legitur, Appenninus[2] (Graece Ἀπέννινος et Ἀπέννινα; etiam Italiane Appennini), est iugum quod Italiam in longitudinem dividit, plus quam nongenti quadraginta et quinque mille passum sive 1400 chiliometra longum, a septentrione (in Liguria) ad meridiem (in Calabria) ad orientalem paeninsulae oram pertinens. Virides silvestresque praecipue sunt, sed ad cacumen altissimum maxima moles glaciata in Europa meridiana est. Ex anno 2000, ministerium circumiectorum Italicum, commendationes Propositi Viridarii Apenninorum Europae respondens, Systema Apenninorum montes Siciliae septentrionalis comprehendere habet, ut omne spatium montanum 1500 chiliometra sit.[3] Hoc systema formam arcuatam ostendere videtur, quae orientale marum Ligustici Tyrrhenique latus est.
Culmen Appennini est Fiscellus, hodie Italiane Gran Sasso ('magnum saxum') appellatus, qui mons 2914 metra altus est.
Etymologia
Nomen a linguae Proto-Celticae vocabulo pen 'montis cacumen' esse videtur: fortasse fuit ab origine aut uno monti aut parti catenae, sed ex Polybii tempore totius huius montium fuerunt Apennini; nempe ei usque ad Massiliam.
Flora et fauna
Flora et fauna inter Appeninum magnopere inter se variant. Apenninus aliquot oecosystemata intacta sustinet quae interventum humanum superant. In quibus inveniuntur nonnullae ex silvis et terris gramineis optime in Europa conservatis, quas viridaria nationalia nunc defendunt. Montes Apennini et eorum valles sunt unum ex ultimis magnorum praedatorum Europaeorum perfugiis, animalium sicut Cani lupi italici et Ursi arctos arctos (vulgo ursi fusci Marsicani), qui nunc in reliquis Europae Mediae regionibus exstincti sunt.
Apenninorum partes
- Aprutinus Apenninus (Italiane Appennino abruzzese)
- Calabrus Apenninus (Italiane Appennino calabro)
- Campanus Apenninus (Italiane Appennino campano)
- Ligusticus Apenninus (Italiane Appennino ligure)
- Lucanus Apenninus (Italiane Appennino lucano)
- Samniticus Apenninus (Italiane Appennino sannita)
- Siculus Apenninus (Italiane Appennino siculo)
- Tuscus-Aemilianus Apenninus (Italiane Appennino tosco-emiliano)
- Tuscus-Romandiolus Apenninus (Italiane Appennino tosco-romagnolo)
- Umbrus-Marchianus Apenninus (Italiane Appennino umbro-marchigiano)
Nexus interni
- Cadibonae Collis (Italiane Colle di Cadibona)
- Forficula apennina
- Fretum Siculum
- Mons Fiscellus
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.