Anselmus Feuerbachius[1] (natus Spirae die 12 Septembris 1829; mortuus Venetiis 4 Ianuarii 1880) fuit pictor Germanicus more Neoclassicismo. Eius avus fuit Petrus Ioannes Anselmus de Feuerbachio, iurisprudentiae peritus, cui filius Ludovicus Andreas Feuerbachius philosophus.

Quick Facts
Wikidata Anselmus Feuerbachius
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Anselmus Feuerbachius: imago
Thumb
Anselmus Feuerbachius: subscriptio
Nativitas: 12 Septembris 1829; Spira
Obitus: 4 Ianuarii 1880; Venetiae
Patria: Regnum Bavariae

Familia

Genitores: Iosephus Anselmus Feuerbach; Amalie Feuerbach

Memoria

Sepultura: Johannisfriedhof
Close

Celeberrima sunt opera Amazonomachiae et Convivium Platonicum. Anselmo mortuo, Ioannes Brahms amicus musicam Nänie (op. 82) composuit.

Vita

Thumb
Domus Spirensis ubi cunae Anselmi fuerunt.
Thumb
Expugnatio castrorum Germanicorum.

Postquam in schola Friburgi ingenium artis magis magisque evenit, anno 1845 biennium Dusseldorpium iit ad Gulielmum de Schadow et Alfredum Rethel sequendos. Notiones alterius (Rethel) Anselmo magis convenisse videntur. Tempore brevi apud parentes peracto post annum 1848 Monacum contendit ubi in initio a Carolo Rahl ligatus est. Sed iam tunc Feuerbachius partes a coloribus agendas firmare voluit itaque annus 1850 Antverpia atque annus 1851 Lutetia eum viderunt: in Franciae capite pictorum magnorum opera inspiciens laboratorium Thomae Couture appetivit de quo olim dixit se inspirationem technicam maximam nactum esse. Revera tabulae duae Hafis in der Schenke et Der Tod Pietro Aretinos genus pingendi Thomae Couture olebant necnon Venetianorum exemplum iam annuntiabant. Quibuscum ligamina postea angustiora facta sunt, ut infra legitur.

Anno 1854 Caroli Hesychiam reversus pecunias Italiae visendae necessarias obtinuit. Ex anno 1855 primo Venetias adiit (ubi Titiani Ascensionem imitabatur) et Florentiam et Romam. Operibus Michaelis Angeli et Raphaelis Sanctii visis rationem creandi sibi propriam paulatim invenit. Feuerbachius enim generis historici magnitudinem dignitatemque cum coloribus Venetianis uberrimis coniungere temptaturus erat. Quod eum fefellit atque in errorem induxit propter tonos canos luminibus immixtos, ut effectus bonus in spectatoribus minueretur atque disputationes de arte eius per annos plures inflammarentur. Talia autem melancholico artifici minime placuerunt, ut in dies passio eius augeretur. Romae - ibi annis inter 1857 et 1872 commorabatur - tempus maxime felix habuit sub tutela comitis de Schack maecenatis atque emptoris.

Tum confecta sunt opera haec: Dante und die edlen Frauen in Ravenna (1858), Francesca da Rimini und Paolo Malatesta, Laura und Petrarca, Hafis am Brunnen, Pieta (1863), Idyll aus Tivoli, Belauschtes Kinderkonzert, Mutterglück (in fine citabantur sic dictae "imagines infantiles"). Praeter formam classicam Romanticismus quoque transmittitur: postea autem colorismus modernus paulo repulsus in rebus antiquis plastice pingendis vicit. Cui exemplo se maxime appropinquavit in pingendo opere praetitulato Iphigenia (1871, in pinacotheca Stuttgardiensi), quippe quod unio perfecta classici cum romantico habeatur. Idem valet pro tabula quadrata Gastmahl des Plato (1873, Berolini).

Minus bona autem ob compositionem non congruentem et expressionem figurarum nimiam haec: Amazonenschlacht, Das Urteil des Paris, Medea zur Flucht gerüstet (Monaci).

Feuerbachius in alma matre docet

Thumb
Convivii Platonici versio altera.

Anno 1873 creatus est professor in Academia Bellarum Artium Vindobonensi, ubi ei aula universitaria picturis renovanda erat. Imago principalis de Titanorum casu tantummodo conficere potuit. Alia secundum ideas eius concinnabant pictores Christianus Griepenkerl et Henricus Tentschert et ecce, anno 1892 cuncta in situ in aulae maximae tecto affigi potuerunt.

Ingenium summum Feuerbachianum disciplinis repugnabat, ut iam anno 1876 dimissionem a cathedris universitariis petivit. Annis novissimis opus quoddam pro tribunali magno Norimbergensi fecit, de ovatione Ludovici Bavarici una cum Titanorum casu. Cum id criticis multis odio esset, aegritudo artificis nostri sensim gravescebat. Opus eius ultimum Ein Konzert Berolini inveniri potest.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.