American Broadcasting Company
From Wikipedia, the free encyclopedia
American Broadcasting Company ('Societas Emittendi Americana'), imminuta ABC, ex 1962 stylizata abc, est rete televisificum emittendi commercialis Americanum. Societas omnem per suam historiam sua opera pecuniaria sustinuit per diversificationem in industriam imprinendi, administrationem theatrorum, et fabricam pellicularum. Multa autem ex societatis bona in his campis aliis societatibus empta sunt, et ex 2007, cum ABC Radio Citadel Broadcasting empta esset, ABC suis negotiis paene omnino ad televisionem definivit. Rete est quintum a veterrimo in orbe terrarum.
Creatum est rete ut rete radiophonicum die 12 Octobris 1943, successor Retis Caerulei NBC, quod ab Eduardo Noble emptum erat, tum sua negotia ad televisionem anno 1948 extendit. Circa 1955, rete cum societate United Paramount Theatres, olim subsidiarium societatis Paramount Pictures, confusum est. Leonardus Goldenson, qui UPI praefuerat, novum rete quaestuosum fecit per emissionem multarum serierum prosperarum. Decennio post 1970, ABC suam partem theatricam Henrico Plitt emit, qui eam Plitt Theatres nominavit. Decennio post 1980, rete cum Capital Cities Communications, grege publicatorum et emittorum, confusum est. Anno 1996, alia bona societatum ABC et Capital Cities a Societate Walt Disney empta sunt.
Unum ex "retibus televisificis magnis tribus," Societas Emittendi Americana multa programmata magni momenti in cultura populari Americana emisit. Inter quae sunt series classicae sicut Zorro, The Untouchables, The Brady Bunch, Happy Days, Roseanne, et The Fugitive; programmata recentioria sicut Castle, Lost, Revenge, Once Upon a Time, Desperate Housewives, Grey's Anatomy, et Modern Family; emissiones vivae sicut Monday Night Football; spectacula realitatis America's Funniest Home Videos, Extreme Makeover: Home Edition, et Dancing with the Stars; et programma ientaculi Good Morning America.