fluvius Americae Meridionalis From Wikipedia, the free encyclopedia
Flumen Amazonum[1][2][3][4] (Hispanice Río Amazonas; Lusitanice Rio Amazonas[5]), est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus.[6][7] Amazonia omnis regio fluminis saepe nominatur.
Amazonum aquae sic nuncupatae sunt ab anno fere 1552 e relatione explorationis Francisci de Orellana. Ille enim primus hoc flumen navigans contra exercitum pugnavit bellatricum quas cum Amazonibus comparavit. Nomen Hispanicum rio de las Amazonas ita datum est,[8] saepe etiam rio Grande de las Amazonas; quod nomen Latine ad pedem litterarum "maximum flumen Amazonum" transscripsit Abraham Ortelius in Theatro Orbis Terrarum.[9]
Aquae capitales fluminis Apurimaci in monte Nevado Mismi paene centum annos maxime distans fluminis Amazonum fons aestimabantur, donec nova investigatio, anno 2014 facta, decreverit originem fluminis esse capitales fluminis Mantaro in Cordillera Rumi Cruz Peruviae aquas.[10] Flumina Mantaro et Apurímac uniuntur, et cum aliis tributariis flumen Ucayali constituunt, quod vicissim in flumen Maranonium supra Iquitum Peruviae defluit, quod civitates praeter Brasiliam praecipuam stirpem fluminis Amazonum aestimant. Brasiliani autem hanc partem Solimões supra confluentiam cum Flumine Nigro appellant,[11] quod Brasiliani flumen Amazonum appellant, ad Congressum Aquarum (Lusitanice Encontro das Águas) iuxta Manaus, maximam urbem ad flumen iacentem.
Per Peruviam et Brasiliam (civitatibus eius Amazonensem et Paraensem; bracchia deltae laeva civitatem Amapaensem alluunt) in Oceanum Atlanticum influit, maximo ex aliquot ostiis prope Belem de Para portum patente. Silvae pluviales Amazoniae ripas fluminis operiunt.
Manaus, qui in ostio fluminis Nigri, tributarii maximi, situs est, et Betlehem, ad Param, partem deltae Amazonum aedificatus. sunt portus fluminis Amazonum maximi.
Flumini sunt plus quam 1100 tributarii, quorum septendecim sunt plus quam 1500 chiliometra in longitudinem.[12] Nonnulla ex notioribus sunt:
Magnam diversitatem biologicam sustinet, inter animalia notissima manatus. Plus quam duae partes omnium specierum animalium in orbe terrarum in silvis pluvialibus Amazoniae habitant,[13] quae una sunt praegrandis silva tropica pelvisque fluviatilis, cuius area plus 5 400 000 chiliometrorum quadratorum extenditur. Quae silva biodiversitate est maxime opima silva tropica in orbe terrarum. Plus 3000 piscium species descriptae in pelve Amazoniensi hodie habitant, et plures paene quotannis inveniuntur.[14] Praeter pisces, flumen algas, brachyura, et testudines sustinet.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.