![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/dd/Buffalo_-_Wings_at_Airport_Anchor_Bar.jpg/640px-Buffalo_-_Wings_at_Airport_Anchor_Bar.jpg&w=640&q=50)
Alae pullinae Buffalonenses
ferculum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Alae pullinae Buffalonenses,[1][2] Anglice Buffalo wings, Buffalo in urbe anno 1964 primum inventae, sunt ferculum quod in cibum promptum saepissime in Civitatibus Foederatis et Canada proponitur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/bd/AnchorBar.jpg/640px-AnchorBar.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/dd/Buffalo_-_Wings_at_Airport_Anchor_Bar.jpg/640px-Buffalo_-_Wings_at_Airport_Anchor_Bar.jpg)
Alas Buffalonenses anno 1964 apud tabernam Anchor Bar media urbe frequentatam a coqua Teressa Bellissimo inventas esse, aut a marito Franco aut a filio Dominico suasa, fere omnes confitentur, etiamsi fontes scripti huius rei carent, etiamsi Ioannes Young, caupo alibi in eadem urbe versatus, se iam paulo antea alas pullinas iure pungenti intulisse dixisset.[3] Ferculum a principio minime dispendiosum erat, ala pullina eo usque a ganeonibus Americanis spreta, a coquis ibi ad iusculum pullinum conficiendum adhibita.[4] Popinae urbis Buffalonis regionisque circumiacentis citius, alibi in Civitatibus Foederatis lentius alas Buffalonenses inferre incipiebant, sed catenae popinarum nationales ab anno 1975 proponere susceperunt, videlicet Wings N'Curls eo anno, Hooters anno 1984, Domino's 1994, Buffalo Wild Wings et Pizza Hut ab anno 1995. Municipium Buffalonense diem 29 Iulii 1977 "diem alarum pullinarum" proclamavit inventoremque Francum Bellisimo (Teressa oblita) celebravit. Apud Anchor Bar etiam hodie alae pullinae crebrissime urbanis peregrinisque inferuntur iusque ad temperationem alarum coctarum lagenis immissum venditatur,[5] nomine Original Anchor Bar buffalo wing sauce. Quod ius omnium talium optimum esse aestimatur.[6]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/11/Buffalo_wings.jpg/640px-Buffalo_wings.jpg)
Alae pullinae in tres partes articulantur: pars minima cuiusque alae deiicitur. Alae ita articulatae, farina sale pipere pulvere capsici involutae, oleo calido immersae, friguntur. Ius e butyro fuso, liquamine capsicorum, liquamine lycopersicorum, pulvere capsici, pulvere cayennae commixtis paratur. Alae coctae, oleo exemptae, hoc iure induuntur et inferuntur cum apio hortensi cui embamma Roquefortense[7] apponi solet. Ad paropsidem saepe bacula carotarum adduntur, nonnumquam embamma bubulcarium(en) loco Roquefortensis apponitur.[8]