From Wikipedia, the free encyclopedia
Agis IV (natus circa 265 a.C.n., mortuus 241 a.C.n.), e stirpe Eurypontidarum, fuit rex Spartae ab anno 245 vel 244 usque ad annum 241 a.C.n. Collega ei fuit Leonidas II, e stirpe Agiadum, qui eius consiliis ad rem piublicam spectantibus vehementer obviam ibat. Agis IV in primis notus est quia legibus non salvis civitatem suam reformare voluit ita ut antiqua Lycurgi instituta restitueret quibus Sparta suam gloriam debuisse putabatur. Qua de causa Plutarchus eius vitam cum vita Cleomenis III coniunctam, regis posterioris qui eadem perferenda postea suscepit, composuit et in Vitis parallelis cum reformatoribus Romanis Tiberio et Gaio Graccho comparavit. Qui hodie fons praecipuus ad vitam Agidis IV cognoscendam habetur.
Agis erat filius Eudamidae regis cui successit[1] et Agesistratae, eius uxoris. Quae Agesistrata et eius mater Archidamia, quae adhuc vivebat, viduae perdivites erant, ditissimae fortasse inter omnes Lacedaemonios illius aetatis, si quidem Plutarcho credimus[2] ; primo eius audaciam reformidantes cum a filio nepoteque postremo conversae essent, illae mulieres pecunias ei abunde praestabant, quibus ad res novas inferendas uteretur et Leonidam amovendum. Uxorem duxit Agiatin, filiam Gylippi, feminam divitem[3] quae filium ei peperit, mortuum adhuc puerum. Agide mortuo rex Leonidas eam filio suo Cleomeni in matrimonium dedit, quem mox amore captum ad consilia publica prioris mariti convertit. Ita filius ipsius Leonidae qui res novas summa contentione impugnarat illas easdem res novas paucos post annos vehementius et atrocius perferendas suscepit.
Frater Agidi fuit Archidamos qui anno 241 a.C.n. Messenen fugere potuit antequam a Leonida comprehenderetur[4] et annis 228-227 a.C.n. regnavit una cum Cleomene III ː Archidamos V
Corruptis institutis et moribus patriae suae iamdiu a prisca gloria degeneratae mederi voluit Agis, quamvis adulescens adhuc regnum inisset, dum leges olim a Lycurgo latas (etsi nobis quidem magnam partem mythicus legislator hodie videtur) restituendas curat. Itaque primo tabulas debitorum combussit et aes alienum abolevit et iam agros in unum conferre atque de novo et ex aequo inter cives dividere in animo habebat ne divites aut pauperes essent sed tantum cives re vera aequi, ita ut voluerat Lycurgus. Simul multitudinem novorum civium ex perioecis[5] delectam creare volebat quia tum paucitate civium maxime laborabat Sparta. Quae omnia novos milites praestare debebant et pristinam potentiam civitati reddere. Divites autem cives et in primis collega Leonidas eius inceptis acerrime obstabant ː quapropter Agis collegam liberos ex alienigena uxore genuisse per ephorum Lysandrum convictum e regno expulit, in cuius locum ipsius Leonidae generum Cleombrotum, Agiadum stirpis et consiliis suis faventem regem effecit ; simul ephoros magistratu abdicavit et novos sibi proniores designandos curavit. Mox tamen dum ipse militiae abest mutati sunt popularium animi quia divisio agrorum semper differebatur. Ita Leonidas exsilio redire potuit et iam praevaluit ː Agis per ephoros morte damnatus una cum matre et avia iussu Leonidae strangulatus.
Paene omnibus virtutibus Agidem ornavit Plutarchus, siquidem ad aetatem herois respicias[6] ; nimium gloriae amorem tantum, apud adulescentem ignoscendam, apud eum reprehendit[7]. At multis saeculis post regem mortuum scribebatː eius fontes igitur investigandi sunt. Nonnulla ex Arato Sicyonio[8], Agidis coaevo et Achaeorum stratego qui Commentarios quosdam hodie deperditos reliquit (pauca tamen videntur), plura ac fortasse pleraque ex Phylarcho rerum gestarum scriptore tertii saeculi a.C.n., admiratore ac laudatore fortasse nimio regum reformatorum Agidis et Cleomenis, hausisse vulgo putatur, qui non magna fide dignus habebatur[9] quia illi perito scriptori pathetica et dramatica ornamenta maiori curae erant quam exacta veritas. Nec ipsi polygrapho Plutarcho illud genus ornamentorum cum in fontibus ea invenerat displicebant. Quidni enim ? moralia proposita profitebatur potius quam historica.
Nihilominus postquam in senatu Spartano (γηρουσία) uno suffragio victus est vim adhbuit vel potius vim per fautores suos contra adversarios adhiberi sivit quos legibus non servatis destituerunt et fugarunt. Ita suspicionem tyrannidis adfectandae movere potuit. Plutarchus heroes vitarum suarum in maius efferre solebat ː revera ob teneram aetatem verisimilius Agidem minores partes egisse quam traditum est, consiliarios contra maiores natu - ne de educatoribus loquar- maiores partes, in primis Lysandrum qui unus e posteris magni Lysandri erat. Multi enim tum erant qui ob paupertatem rebus novis faverent ː tum regium sibi patronum invenerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.