Illuminismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Illuminismus[1] fuit motus philosophicus, culturalis et scientificus saeculi XVIII inter homines eruditos variis in terris Europaeis et coloniis earum ortus, quo ratione adhibita societas reformaretur, scientificorum commercium audiendi loquendique augeretur, superstitio intolerantiaque repellerentur, pleraque in civitate ecclesiaque pessimi exempli corrigentur. Aetas, de qua hic loquemur, etiam saeculum eruditum appellatur.[2]
A philosophis ut Spinoza, Lockio, Bayle, Newtono et Voltario impulsus tota Europa, sed imprimis in Francia diffusus est. Etsi soli nobiles ac civium delecti hac nova philosophia imbuti erant, tamen plurimum apud dominantes potuerunt, imprimis in Anglia et Francia, sed etiam in Germania et Italia. Paucissimi quidem, nempe quidam eruditi et magistratus familiis nobilibus oriundi, in Hispania et Russia huius motus participes fuerunt.
Elementa praecipua illuminismi sunt haec:
- Appellatio ad rationem ut iudicem universalem.
- Studium scientiarum.
- Tolerantia inter religiones et deismus.
- Principatus Iuris naturalis in philosophia morali ac iuridica.
- Emancipatio hominis in societate per paedagogiam novam et libertatem preli efficienda.
- Confirmatio iurum civilium in iura humana et in munia civitatis salutis communis fovendae innixus.
Multi propugnatores illuminismi res futuras praeteritis meliores fore firmiter credebant. Difficultates societatis ratione adhibita gradatim solutum iri iis persuasum erat. Contra circiter ab anno 1750 quidam assectatores (ut puta Voltarius et Diderotus) hanc opinionem satirice vellicabant. Omnes illuminatores a foro publico illuminationem propagari confidenter sperabant.
Spatium huius aevi varie definitur. Summum fastigium inter annos 1750 - 1780 poni solet.