Abbatia in Deneia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Abbatia in Deneia (vulgo Denny Abbey) est aedificium mediaevale in Deneia insula iuxta Waterbecham comitatus Cantabrigiensis constructum. Ibi prioratus ordinis Sancti Benedicti anno 1159 conditus est; anno autem 1169 Benedictini ad Ely regressi sunt. Domum postea Ordo Templariorum possidebat usque ad annum fere 1308; anno 1327 rex Eduardus III dono dedit Mariae viduae Ademari comitis Penbrochiae. Ibi anno 1348 abbatiam ordinis Sanctae Clarae constitui iussit ibique removit sorores quae hucusque abbatiam apud Waterbecham habitabant; ibi anno 1377 ipsa sepulta est. Anno 1539 dissoluta est abbatia.