Victoria Spiritus Sancti
From Wikipedia, the free encyclopedia
Victoria[1] (Lusitane Vitória [viˈtɔɾjɐ], usque ad decennium anni 1940 Victória) est caput civitatis Brasiliensis Spiritus Sancti, sita in insula parva in sinu maris, quo multa flumina exeunt, anno 1551 condita. Urbs ipsa habet 365,855 homines (2020), sed incolae regionis metropolitanae Victoriae sunt plus quam 1,857,616 (2013), quo 14a urbs Brasiliae est magnitudine.
Locus: 20°18′38″S 40°17′50″W
Numerus incolarum: 322 869
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Vila Velha, Cariacica, Serra
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Victoria Insula est insula fluvialis Victoriensi Sinu circumdata. Alias quoque 34 insulas partemque terrae continentis municipium tenet, quarum summa est 93.381 km2. Olim vero 50 insulae erant, quarum multae mole adiunctae sunt maximae.
Anno 2013 Nationes Unitae Victoriam 4am optimam habitantibus urbem Brasiliensem censuit, sanitatem, educationem, atque conata ad res civiles excolendas iudicantes, superatam São Caetano do Sul, Águas de São Pedro et Florianopoli, et maximi producti domestici generalis per capita. Victoriae indicem progressus humani (HDI) secundum esse inter capita civitatum Brasiliensium (post Florianopolin) invenit Fundação Getúlio Vargas.
Victoriae sunt duo maximi portus, Portus Victoriensis et Portus Tubarão. Hi comprehenduntur in Brasiliae maxima et laudatissima complexione portuum. Victoria, ad oram sita, propinqua est montibus Spiritus Sancti. Curia municipalis per imperium de portibus insulas quoque regit Trindade et Martim Vaz fere 1,100 km ab ora distantes, quae sitae sub divortio massarum aëriarium optimum locum castris meteorologicis praestant.