Truman Capote
From Wikipedia, the free encyclopedia
Truman Capote [ˈtruːmən kəˈpoʊti] (natus Truman Streckfus Persons Novae Aureliae die 30 Septembris 1924; mortuus Angelopoli die 25 Augusti 1984) fuit scriptor mythistoriarum, scriptorum scaenariorum, ludorumque, et histrio Americanus. Aliquot ex eius fabulis brevibus, mythistoriis, et ludis inter optima litterarum Civitatum Foederatarum opera ab eruditis existimata sunt, praecipue novella Breakfast at Tiffany's (1958) et In Cold Blood (1966), mythistoria generis "delicti veri," quam autem ipse mythistoriam non fictivam appellabat. Eius opera in plus viginti pelliculis et dramatibus televisificis accommodata sunt.
Obitus: 25 Augusti 1984; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Truman Streckfus Persons
Familia
Memoria
Capote aperte erat homophylophilus. Inter eius amicis ex pueritia erat Harper Lee, quae To Kill a Mockingbird (1960) scripsit.[1]