Textus Constitutionis Civitatum Foederatarum Americae in Latinum conversus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Constitutio Civitatum Foederatarum Americae est principalis Civitatum Foederatarum Americae lex, die 17 Septembris 1787 Philadelphiae in urbe perfecta. Haec versio Latina[1] hic exhibitur ut auxilium sit eis qui de Civitatum Foederatarum Rectione Latine scribant.
Suadetur hanc paginam esse movendam ad Vicifontem. Sententiam tuam profer apud paginam disputationis. Haec formula ({{Movenda ad Vicifontem}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Quotiens poterant, Vicipaediani auctores, ad propositum, normis linguisticis typographicisque classicis usi sunt.[2] At simul auctores aliquos linguae saeculi duodevicensimi publicae[3] aspectus quoque cultivare voluerunt, ut structura et notiones speciales eius aetatis adserventur. Necesse fuit, exempli gratia, terminis legitimis uti eius aetatis, sicut attinctura[4] et Litterae Marcarum Repraesaliarumque.[5] Quae cum ita sit, auctores semper has locutiones in litteris Latine scriptis eius aetatis invenerunt.
Verumtamen lectori cavendum est, quod multa menda adhuc manere possunt.