Scott Joplin
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scott Joplin (natus inter Iunium 1867 et Ianuarium 1868; mortuus 1 Aprilis 1917) fuit praeclarus compositor Americanus, praecipue musicae clavilicae, inclutissimus generis musicae ragtime scriptor. Unus late habetur, cum Iosepho Francisco Lamb et Iacobo Scott, ex tribus gravissimis huius generis compositoribus.[1] Plurima quidem eius opera edita sunt "rag." Populi favor et virorum doctorum studium eius musicae aucta sunt post 1973, cum The Sting pellicula eius rag "The Entertainer" prospere adhiberet.