From Wikipedia, the free encyclopedia
Procol Harum est grex musicus rockicus Britannicus, anno 1967 conditus.
Nomen false scribitur, nam "Procul Harum" rectius scribitur. Geisericus (vulgo Gary) Brooker de nomine rogatus, anno 1990 dixit id inventum esse a Guidone (Guy) Stevens, illo tempore gregis curatore. Quodam die telephonavit Stevens dixitque novum nomen sibi in mentem venisse. Deinde nomen per telephonum dictavit. Brooker autem, cum Latine nesciret, perperam audivit P-R-O-C-O-L. Quod Procol Harum rectissime sonaret, nomen statim a grege acceptum est, licet quid significaret nescirent. Brooker "Feliciter evenit" inquit "quod non Equidem in oppidum eo vaccam empturus significat."[1]
Licet Procul Harum Latine rectius scribatur et in hac specie saepe inveniatur, etiam sic grammatice falsum est: Procul ab his rebus rectissime dicitur, at pessime audit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.