Pentatomidae
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Pentatomidae (ex Graecis pente 'quinque' + tomos 'pars, portio') sunt familia insectorum quae nonnullos cimices foetidos et alia insecta superfamiliae pentatomoideorum comprehendit. Vocabulum cimex foetidus etiam ad finitima hemiptera sicut Boiseam trivittatam et coleoptera pinacata adhibetur.
Ordo : Hemiptera
Subordo : Heteroptera
Infraordo : Pentatomomorpha
Superfamilia : Pentatomoidea
Familia : Pentatomidae
Leach, 1815
- Asopinae
- Cyrtocorinae
- Discocephalinae
- Edessinae
- Pentatominae
- Phyllocephalinae
- Podopinae
- Serbaninae
- Stirotarsinae
Pentatomidae conturbatae acrem emittunt liquorem cui sunt composita cyanidi, quae rancidum amygdalorum odorem ferunt. Antennae in quinque segmentis consistunt; unde familiae nomen. Corpora plerumque scutis similia sunt. Elytra sunt callosa.
Multae species Pentatomidarum insecta pestifera in agricultura habentur.
In Insulis Britannicis sunt triginta tres species Pentatomidarum quae ad superfamiliam Pentatomoideorum pertinent, quarum triginta duae sunt endemicae et una nuper naturalizata habetur.[1] Septendecim harum triginta duarum specierum in familia Pentatomidarum sunt. Omnes hiemant.
Pentatomidae sunt cibo Vietnamico propria, lingua Vietnamica bọ xít appellata.
- Agonoscelis rutila
- Halyomorpha halys
- Nezara viridula
- Pentatoma rufipes
- Rhaphigaster nebulosa
- Troilus luridus