Nanook of the North
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nanook of the North ('Nanook septentrionum')[2] est muta pellicula documentaria a Roberto J. Flaherty moderatore anno 1922 facta, a notione docudramatis contacta, tempore cum pelliculae in genera documentariorum et dramatum digeri non iam solebant. Per usum rationis quae ad ultimum ethnographia servans appellabatur, Flaherty certamina Nanook hominis Inuk et familiae in Arctica Canadiana pelliculavit. Pellicula putatur prima pellicula documentaria longitudinis proprietatum. Nonnulli iudices Flaherty ob nonnullas scaenas ordinatas reprehenderunt,[3] sed pellicula usitate videtur stantem "sola in rigido fortitudinis sollertiaeque suorum heroum respectu."[4][5]
Haec pellicula anno 1989 fuit una ex primis viginti quinque pelliculis pro conservatione in Tabulis Pellicularum Civitatis Civitatum Foederatarum a Bibliotheca Congressus Civitatum Foederatarum delectis quia "momentum culturalem, historicam, vel aestheticam habet."
Documentarium vitam quotidianam Nanook et familiae cum nives peragrant, victum petent, mercaturasque faciunt in Quebeco septentrionali Canadae. Nanook, Nyla uxor, et Cunayou infans heroes intrepides monstrantur, qui severitates patiuntur quas aliae gentes sustinere non possunt.