Kabuki
From Wikipedia, the free encyclopedia
Kabuki (Iaponice 歌舞伎), vel theatrum cabuciense,[1] est classicum dramatis saltatorii genus Iaponiensis, quod actionibus maxime compositis, habitibus saepe nitidis ab histrionibus gestis, et fuco exquisito (kumadori) ab aliquot histrionibus ostento innotuit.
Theatrum cabuciense primo tempore Edoensi (1600–1868) exortum esse putatur, cum Izumo no Okuni conditor saltatorium mulierum gregem constitueret, quae saltationes comicasque fabulas scaenicas Kyoti agebantur. Hoc genus artis deinde factum est genus ludorum quo solum histriones viriles agebant, mulieribus in theatro anno 1629 prohibitis, et culmen medio saeculo duodevicensimo attigit.
Theatrum cabuciense anno 2005 intactile aestimationis communis patrimonium ab UNESCO declaratum est. Anno 2008 in tabulas Eximii Indicis Intactilis Humanitatis Patrimonii Culturalis relatum est.[2]