Historia Cubae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Cubae ad Cubam, insulam in Mari Caribico, proprie attinet. Quae insula ab hominibus variarum culturarum Mesoamericarum habitabatur, cum conquisitatores Hispani anno 1492 advenire inciperent. Omnem insulam mox vicerunt, rectioque Hispanica gubernatores ad coloniam ex Havana regendam creavit. Quae urbs anno 1762 breviter a militibus Britannis occupabatur antequam pro Florida reddita est. Nonnullae seditiones saeculo undevicensimo dicionem Hispanicam non deiecerunt; evenit autem e bello Hispano-Americano ut Hispani ex insula anno 1898 recesserunt, atque exercitus Civitatum Foederatarum tres et dimidium annos civitati imperabat.[1] Libertas nationalis anno 1902 rite concessa est.[2]
Res publica Cubana annis sub libertate assecta maiorem provectionem oeconomicam consecuta est, sed corruptio seriesque ducum tyrannicorum vigebant, usque ad eversionem Fulgentii Batista dictatoris a Motu 26 Iulii, quem Fidelis Radulphusque Castro Ruz annis ab 1953 ad 1959 per res novas Cubanas ducebant.[3] Cuba tum civitas socialistica per factionem communisticam Cubanam gubernabatur, fratribus Castro iam ducibus.[4] Cuba post res novas, negotiis internationalibus a Civitatibus Foederatis secreta, gradatim ad commercium et periegesim penetravit.[5][6][7][8] Correctiones domesticae oeconomiam insularem nuper renovant.