Historia Cambriae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Cambriae coepit cum homines in terram abhinc annorum milia advenerent. Neanderthalenses in regione quae nunc Cambria (Cambrice Cymru) appellatur habitabant abhinc paene annorum 230 000,[1] cum homines nostrae speciei circiter 31 000 a.C.n. advenerent.[2] Continua autem habitatio ab hominibus modernis ex fine ultimi aevi glacialis circa 9000 a.C.n. ordiebatur, unde Cambriae hodiernae sunt permulta reliquia ex aevis Mesolithico, Neolithico, et Aeneo. Huic regioni per Aetatem Ferream, sicut omni Britanniae ad meridiem Fiordi Forth versus, Britanni Celtici et lingua Britannica dominabantur.[3]
Copiae Romanae, victoriam de Britannia anno 43 incipentes, Claudio imperatore regnante, primum in terra nunc Cambria septentrionali orientalique appellata contra Deceanglos anno 48 pugnaverunt, et gentes bellicosissimas in dicionem eorum imperii redegerunt anno 79, Ordovicibus omnino devictis. Romani Britanniam saeculo quinto reliquerunt, ut Anglosaxones colonias illuc deducere coepissent. Postea lingua et cultura Britannicae gradatim inter se diffissa sunt, ac nonnulli greges distincti orti sunt. Gens Cambrica fuit maximus ex his gregibus, qui usitate describuntur praeter homines qui linguis Britannicis post saeculum undecimum iam utebantur.[3]