HTML
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hypertext Markup Language ('lingua annotationis hypertextualis'), acronymum HTML, est normativa lingua annotationis instrumentorum quae in navigatro exhibenda sunt. Adiuvatur a technologiis sicut Cascading Style Sheets (CSS) et linguis scriptionis sicut JavaScript.
Navigatra instrumenta HTML ex servatro retiali aut ex copiis loci accipiunt, atque instrumenta in multiplices paginas retiales convertunt. HTML, quod indicia de specie instrumenti primum continebat, structuram paginae retialis semantice describit. Elementa HTML sunt fundamentales paginarum HTML unitates.