Festum Sacrificii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Festum Sacrificii[1] (Arabice عيد الأضحى ʿīd al-aḍḥā) est secundum e duobus festis religiosis a Musulmanis per omnem orbem terrarum quotannis celebratis. Abraham (Ibrahim) honorat quia volebat sacrificare Ismael (Ismail), suum filium promissum, ut actio et signum deditionis et obsequii iussui Dei, antequam Deus per angelum Gabriel (Jibra'il) intervenit, qui ei dicit eius sacrificium iam acceptum esse. Caro animalis sacrificati dividi debere in partes tres: familia unam partem retinere, aliam partem cognatis, amicis, vicinis, aliamque partem pauperibus egentibusque daturam esse.
In lunari calendario Islamico, Festum Sacrificii die decimo mensis Dhu al-Hijjah fit et tres dies persistit.[2] In calendar Gregoriano, in usu inter civitates hodiernas, tempore ab anno ad annum variant, undecim fere dies quotannis fluitans.
Festum Sacrificii est secundum ex duobus festis coniunctis, quorum primum Festum abruptionis (ʻĪd al-Fiṭr) est. Basis huius festi in versu (ayah) 196 Al-Baqara invenitur, secundae Alcorani surae.[3] Vocabulum eid 'festum' semel in Al-Ma'ida, quinta Alcorani sura, apparet, 'festum sollemne' significans.[4]