Dry martini
potio mixta / From Wikipedia, the free encyclopedia
Martini, saepe plenius dry martini, est potio fortis mixta generis cocktail, saeculo XIX exeunte inventa. Consensu universali martini originem suam in Civitatibus Foederatis habet: philologus ergo Americanus huiusque potionis amator H. L. Mencken haud infeliciter the only American invention as perfect as a sonnet ("solam inventionum Americanarum quae adeo perfecta sit ut sonetum") nuncupavisse refertur.[1] Lyman Phillips anno 1906 his verbis iudicavit: The cocktail is the national apéritif of America — Manhattan or Martini being most in favor ("cocktail est propoma Americanorum nationale: in hoc genere Manhattan aut Martini maxime probatur").[2] Annis insequentibus (quo aevo cocktail hour,[3] ita nuncupata, apud Americanos non paucos ante cenam celebrabatur) a pluribus scriptoribus, viris politicis, mercatoribus Civitatum Foederatarum martini paene loco potionis nationalis habebatur, ut qui non tantum de eius confectione sed etiam de essentialitate aut levius aut profundius loqui solebant. His non omnino dissentiens, Nicetas Chruščëv princeps Sovieticus, "arma Civitatum Foederatarum letalissima" annis 1960 agnominavit.[4]