Dioecesis Dunelmensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dioecesis Dunelmensis anno fere 995 Dunelmi constituta est. Successor fuit eius dioecesis regni Berniciorum cuius sedes ab initio Lindisfarnae constituta est. Aedificatio ecclesiae cathedralis Dunelmensis quae hodie visitatur anno 1093 incepta est. Episcopi Dunelmenses ab anno fere 1075 usque in 1836, titulum eodem tempore comitum palatinorum vindicantes,[1] potestatem saecularem in comitatu Dunelmensi gerebant nummosque incudere solebant: Walcherus enim, episcopus ab anno 1071, comitatum Dunelmensem anno 1075 emit.
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Butler anno 2014 episcopus Dunelmensis factus est, Iustino Welby successor, qui archiepiscopus Cantuariensis meret.