Colinus Powell
miles, politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Colinus Lutherus Powell (vulgo Colin Luther Powell, natus Novi Eboraci die 5 Aprilis 1937; mortuus Vasintoniae die 18 Octobris 2021[1]) fuit politicus, legatus, et generalis quattuor stellarum Americanus, qui sexagesimus quintus secretarius civitatis Civitatum Foederatarum ab anno 2001 ad annum 2005 meruit, primus quidem originis (partim) Africanae.[2] Qui praeterea, ante Baracum Obamam praesidem anno 2009 inauguratum, fuit maximus Afroamericanus (cum Condoleezza Rice successore) in exsecutiva gubernationis Civitatum Foederatarum parte, quia secretarius civitatis locum quartum in ordine successionis praesidentialis tenet.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Aprilis 1937; Novum Eboracum
Obitus: 18 Octobris 2021; Walter Reed National Military Medical Center
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Colin Luther Powell
Obitus: 18 Octobris 2021; Walter Reed National Military Medical Center
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Colin Luther Powell
Familia
Coniunx: Alma Powell
Memoria
Sepultura: Arlington National Cemetery
Insignia heraldica