Carolus III (rex Britanniarum)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus III[1][2] (praenominibus Anglicis Charles Philip Arthur George, natus in Domo Regia Buckinghamensi Londinii die 14 Novembris 1948) est rex Britanniarum et quattuordecim regnorum Consortionis Populorum, matrem Elizabetham II secutus. Pater fuit Philippus Edinburgensis dux.
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Prince Charles Philip Arthur George Windsor of Edinburgh
Familia
Coniunx: Camilla
Proles: Gulielmus, Prince Harry, Duke of Sussex
Familia: Windsorani
Insignia heraldica
In matrimonium in cathedrali S. Pauli Londiniensi die 29 Iulii 1981 sanctum, Dianam Franciscam Spencer primum duxit, quae ei duos liberos peperit, videlicet Gulielmum Arturum Philippum Ludovicum (natum 21 Iunii 1982) et Henricum Carolum Albertum David (natum 15 Septembris 1984). Carolus Dianaque alter ab altero sese dissociaverunt anno 1992, et nodus matrimonialis eorum tandem perdissolutus est anno 1996; Diana malo casu proximo anno obiit. Carolus postea uxorem alteram duxit Camillam Parker-Bowles (nomine Camilla Shand natam). Coniuncti sunt die 9 Aprilis 2005 in cappella palatina.
Diadema Carolo et Camillae uxori die 6 Maii 2023 in Abbatia Westmonasteriensi rite positum est cum Corona Sancti Eduardi ex Archiepiscopo Canturariensi Iustino Welby.
Die 5 Februarii 2024 ipse diagnosem canceris eius per Domum regiam Buckinghamensem publicavit.[3]