Brassica oleracea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Brassica oleracea, in aliis linguis brassica silvestris appellata (Hispanice col silvestre; Anglice wild cabbage) sive vulgaris (Francogallice chou 'common'), est herba edulis nativa meridianarum atque occidentalium orarum Europaearum, familiae Brassicacearum ordinis Brassicalium adpertinens. Haec est herba biennis, cuius folia structuram rotundam inter evolutionis primum annum faciunt. Cultura eius et varietatum ut vegetalia aetatibus antiquissimis coepit. Greges brassicae vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[1]
Ordo : Brassicales
Familia : Brassicaceae
Genus : Brassica
Species : B. oleracea
L.
Brassica oleracea humos salem carbonatumque calcii nimis continentes tolerat, sed eidem alia circumiecta intoleranda sunt et sic contendere debet cum aliis plantis in statibus inferioribus. Ergo biotopium eius ad humos siliceas maritimasque ac rupes reductum est.
Folia Brassicae oleraceae carnosa semper sunt, et proteina habent, quae has plantas aquam alimentumque servare sinunt. Secundo vitae anno alimenta servata inflorescentias flavas generant, quae unum sive duo metra longae sunt.