From Wikipedia, the free encyclopedia
Biologia marina est studium scientificum organismorum in oceano vel aliorum corporum aquae. Quia in biologia multis phylis, familiis, et generibus sunt nonnullae species quae mare et aliae quae terram habitant, biologia marina species in classibus describit per circumiecta naturalia, potius quam taxinomia. Biologia marina ab oecologia marina differt quia illa modum investigat quo organismi inter se et cum circumiectis naturalibus agunt, quandoquidem hic studium organismorum ipsorum est.
Magna omnis vitae in tellure pars oceanum habitat. Magnitudo proportionis nescitur, quia multae species oceanicae nondum inventae sunt. Oceanus est multiplex trium dimensionum mundus,[3] qui circa 71 centesimas superficiei orbis terrarum tegit. Habitationes in biologia marina investigatae omnes comprehendit res a minusculis aquae superficialis stratis ubi organismi et res abioticae per tensionem superficialem inter oceanum et atmosphaeram inlaqueari possunt, ad altitudines fossarum oceanicarum, aliquando 10 000 metrorum vel plus sub superficie oceanica. Inter certas habitationes sunt scopuli curalii, silvae phaeophycearum, prata graminis oceanici, circumiecta montium marinorum et spiramentorum thermalium, lacunae astus, fundi lutulenti, arenosi, et saxosi, atque aperta zona oceanica vel pelagica, ubi res solidae sunt rarae et superficies aquatica est solus fines qui videri potest. Organismi investigati inter phytoplankton et zooplankton microscopica et ingentes balaenas 30 metra longas variant.
Vita marina est opes vastae, quae cibum, medicinam, infectasque materias praebet, ac recreationem et periegesim omnem per orbem terrarum sustinet. Ipsissimam naturam nostri planetae funditus constituit. Organismi marini ad circulum oxygenii conferunt, in ordinato telluris climate implicantur,[4] et litora partim formant et protegunt; nonnulli praeterea organismi marini etiam terram novam creare adiuvant.[5]
Multae species hominibus oeconomice magni momenti sunt, inter quas pisces edules (animalia cum et sine pinnis). Magis magisque scientia intellegit salutem organismorum maritimorum et aliorum organismorum modis profundis coniungi. Corpus scientiae de coniunctione vitae in mari et circulis magni momenti rapide crescit, novis inventis paene quotidie promulgatis. Inter hos circulos sunt res materiae (sicut circulus carbonicus) et aeris (sicut respirationis telluris), et motus energiae per oecosystemata, oceano non excluso. Magnae regiones sub superficie oceanica reapse nondum exploratae manent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.