Asia
continens / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ăsĭa (-ae, f.) est maxima frequentissimaque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.[1]
Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica[2] et National Geographic Society[3] oblatas, ut quattuor quintae terrarum emersarum Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel depressionis Kumo-Manyczensis[4] appellati) et marium Caspii et Ponti[5]. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis.[6] Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.
Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.
- Continentes adiacentes: Africa, Europa (terra), Oceania, America (aqua)
- Multitudo hominum: 3 600 milliones (aestimata), 60 centesimae numeri hominum in orbe terrarum
- Montes maximi: Mons Everestis.
- Terra altissima: vallis Turfana (-154 m)
- Area: 44 579 km2 (17 212 mi2) aut 30% terrae mundi
- Spissitudo incolarum: 89 per km2