Ars cinetica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ars cinetica est ars in ullo medio artifice motionem continens quae a spectatore percipi potest, vel cuius effectum motu innititur. Picturae in textili quae conspectum motusque in multis dimensionibus comprehendunt sunt prima artis cineticae exempla.[1] Ars cinetica in sculptura trium dimensionum aliisque figuris hodie consistit, sicut mobilibus, quae naturaliter vel per machinas moventur. Earum partes moventes plerumque vento, motro, vel a spectatore cientur. Ars cinetica variissimas technicas rationes modosque comprehendit.