Map Graph

Lacupolis

Lacupolis sive Lagos est portus et frequentissima conurbatio in Nigeria. Urbs, numero civium 7 937 932, est secunda in Africa, post Cairum, et celeritate auctus etiam aestimatur secunda in Africa, ac septima in orbe terrarum. Ea ab Awori tribu, subgrege Yorubae populi, olim habitabatur; eorum autem olofin duce, ei ad insulam nunc Iddo appellatam migraverunt, et tum ad Lagos Insulam, maiorem locum. Saeculo quinto decimo, deductio Awori post altercationem ab Imperio Benino oppugnata est, et insula facta est castra militaria Beninensia, nomine Èkó appellata, in dicione Obae Orhogbae, Obae Benini illius temporis. Usque ad annum 1991, Lacupolis fuit Nigeriae caput, quod nunc Abuja est.

Read article
Fasciculus:Lagos_Seal.pngFasciculus:Location_of_Lagos.pngFasciculus:A_street_in_Lagos,_Nigeria.jpg