Map Graph

Calcutta

urbs Indiae

Calcutta, est caput civitatis Indicae Bengaliae Occidentalis. Urbs, in orientali fluminis Hugalī ripa sita, est principalis commercii, culturae, et educationis in India Orientali sedes, cum Portus Calcuttensis est antiquus Indiae portus et solus maior portus fluviatilis. Anno 2011, urbi fuerunt 4.5 milliones incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua suburbia complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones. Urbs ergo est tertia a maxima regio metropolitana in India et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur. Anno 2008, sua oeconomia, per grossum domesticum productum computata, tertia fuit inter urbes Asiae Meridianae, post Mumbaos et Dellium. Urbs Calcutta metropolitana in civitate evolvente crescens, maiorem pollutionem urbanam, congestionem commeandi, paupertatem, nimium habitantes, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.

Read article
Fasciculus:Kolkata_in_West_Bengal_(India).svgFasciculus:Fortwilliam1828.jpgFasciculus:HooglyKolkata1945.jpgFasciculus:Kolkata_South_Central_CBD_(11).jpgFasciculus:Kolkata_Maidan,_green_recreational_space,_Kolkata,_India.jpgFasciculus:Kolkata_SPOT_1354.jpgFasciculus:Nalban_-_Kolkata_2011-09-14_5165.JPGFasciculus:KolkataFlowermarket.jpgFasciculus:Omega_&_Infinity_Benchmark.jpgFasciculus:Dakshineswar_Kali_Temple,_Dakshineswar,_West_Bengal,_India_(2007).jpg