From Wikipedia, the free encyclopedia
Winsenia (Theodisce Winsen (Luhe)) est urbs ad ripam fluminis Luyae in Saxonia Inferiori sita. Caput Circuli Harburgensis est. Ad Winseniam etiam pertinent vici Bahlburg, Borstel, Gehrden, Hoopte, Laßrönne, Luhdorf, Pattensen, Rottorf, Roydorf, Sangenstedt, Scharmbeck, Stöckte, Tönnhausen.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Winsenia die 21 Maii 1158 in actis primum descripta est. De anno 1299 primos nuntios de castello Winseniae habemus. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum, tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Usque ad annum 1937 Harburgum caput erat, tum oppidum magnum Provinciae Hannoverae Borussiae. Sed Lex de Hamburgo Magno Condendo decernebat Harburgum partem urbis Hamburgorum futurum esse. Tamen Harburgum ad annum 1945 caput regionis mansit. Deinde autem Winsenia caput promota est. Ab anno 1946 pars est Saxoniae Inferioris.
Senatus Urbis e 38 sedibus senatricum senatorumque componitur, qui electione communale deliguntur ad quinque annos. Consuli quoque licet sententiam dicere in Senatu Urbis.
Illic est tabula omnium Consulum Urbis Winseniae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Winseniam spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.