Uniforme Rerum Locatrum
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Uniforme Rerum Locatrum (ante annum 1994[1] Universale Rerum Locatrum[2] appellatum), vel URL, vel simpliciter inscriptio interretialis[2] (Anglice Uniform Resource Locator),[1] est trames scriptus qui quandam commoditatem interretialem refert atque sive locum eius in rete computatrali sive iter per quod talis commoditas reciperari potest confitetur. Uniforme Rerum Locatrum est casus specialis Uniformis Rerum Indicatri(d)[3] (URI),[4][5] etiamsi multi ambobus vocabulis pariter utantur.[6] Pleraque URL in paginis interretialibus (HTTP) oppetuntur, sed adhibentur quoque ad fasciculos transferendos (FTP), ad litteras electronicas transmittendas (mailto) et pro aliis usibus.
Navigatra interretialia URL in talea super paginam ostentare solent. URL ordinarium formam habet http://www.example.com/index.html
, ubi http
est protocollum, www.example.com
est nomen hospitis, et index.html
est locus fasciculi.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.