Tupolev Tu 154

From Wikipedia, the free encyclopedia

Tupolev Tu 154

Tupolev Tu 154 (Russice Туполев Ту-154) est aeroplanum pyraulocineticum civile fabricatoris Russici aeronautici Tupolev, tribus propulsionis systematibus longinquitatis contingentis mediae instructum, quod ab anno 1968 usque ad annum 2013 producebatur. Cum velocitate maxima 975 km/h (606 mph) aeroplanum volante hoc unum e celerissimis aëroplanorum civilium sit.

Thumb
Tu-154M, variantia frequentissima, die 17 Februarii 2007 aeroportum Moscuensis Vnucova advolans.

Initio annis 2010 societas aëronautica Russica Aeroflot se post quadraginta annos decessum classis Tupolev Tu-154 nuntiavit[1].

Historia

Thumb
Tupolev 104 in Holmia advolans prior Tupolevo 154 erat.

Contextus

Post secundum bellum mundanum in Britanniarum regno primum aëroplanum civile cum systematis propulsionis de Havilland Comet ortum est. Paulo post, anno (1955) enim, et Sud Aviation Caravelle Franciae et Tupolev Tu-104 Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum secuta sunt, tum annis 1957 Boeing 707 et 1958 Douglas DC-8 et 1959 Convair 880 Civitatum Foederatarum Americae. Istud Tupolev Tu-104 duobus systematibus propulsionis Sovieticum Andrea Tupolev etiamnunc excogitatum calamitatibus pluribus Cometi et Caravellis inter annos 1956 et 1958 solum aeroplanorum civilium cum systematis propulsionis, quod volare licuit.

Necessitas aeroplani velocitatum altiorum in fabricationem Tu-154 duxit.

Proprietates technicae

Thumb
Tupolev Tu 154

Signa

Thumb
Gubernatorum diaeta
More information Signum, Structura Tu 154B 2 ...
Signum Structura Tu 154B 2 Structura Tu 154M
Longitudo47.9 m
Gubernatorum diaetae praesidium2-3 gubernatores, 1 technicus
Sedium capacitas114 – 180
Systemata propulsionisKuznetsov NK-8-2USoloviev D-30KU-154
Velocitas maxima975 km/h (606 mph)
Numerus Machianus maximus0.880.86
Liquoris propulsorii capacitas maxima47000 l49700 l
Longinquitas contingens plane onusto2,500 km (1,300 nmi; 1,600 mi)5280 km (2850 nmi; 3280 mi)
Longinquitas contingens maxime ceroleo onerario3900 km (2100 nmi; 2400 mi)6600 km (3600 nmi; 4100 mi)
Close

Systemata propulsionis aerium

Thumb
Systema propulsionis NK 8 2U.

Apud Tupolev Tu 154 duo systematum propulsionis inserta sunt, systema propulsionis Kuznetsov NK 8 2U[2][3] enim et tardius, ab anno 1986, etiam Soloviev D 30KU 154 10500 kp propulsionis[4].

Systema propulsionis D-30KU 154

Thumb
Systema propulsionis D 30KU 154. In fronte helica "ducta", quod est helicam totaliter intra capsam iacere.

Soloviev D 30 est machina pyraulocinetica ducta, quae aera helica ducta in machinam haurit, quo in parte interior motrom combustionis internae, in parte quidem iuxta motrum sed intra capsam machinae pyraulocineticae fluit ("turbofan").

Variantiae

Tres variantiae Tu 154 constructae sunt:

  • Structurae Tu 154 / Tu 154A / Tu 154B / Tu 154S
  • Structura Tu 154M
  • Structurae Tu 155 / Tu 156

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.