Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tove Marika Jansson (nata Helsingiae 9 Augusti 1914, ibidem mortua 27 Iunii 2001) fuit scriptrix, pictrix, et delineatrix narrationum pictarum Sueco-Finnica, quae Suecice scripsit, optime nota propter Mumin, seriem fabularum puerilium, sed etiam mythistorias, necnon diegemata, adultis designata composuit.
Parentes fuerunt Victor Jansson sculptor et Signe Hammarsten-Jansson delineatrix, et duo fratres etiam artifices facti sunt; ergo vere in familia artificiosa crevit. Tove ipsa cum Tuulikki Pietilä convivit, muliere quae pro exemplare personae fictae Too-ticki in serie librorum de Muminibus erat. Anno 1966, Praemium Andersenianum accepit. Jansson mortua a civitate Finnica sepulcro in colle artificum in Sepulcreto Hietaniemi Helsingiae honorata est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.