From Wikipedia, the free encyclopedia
Titus Didius (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus die 11 Iunii 89 a.C.n. apud Nolam) fuit consularis et orator Romanus.
Pater eius eiusdem nominis anno 143 a.C.n. tribunus plebis erat. Ipse homo novus cursum honorum iniit.
Ipse anno 113/112 a.C.n. IIIvir monetalis erat. Anno 103 tribunus plebis frustra collegam Gaium Norbanum impediebat, ne Quintum Servilium Caepionem cladis apud Arausionem acceptae accusaret[1]. Anno 101 praeturam adeptus est atque Macedoniam administravit. Hoc magistratu fungens Caenos et Scordiscos populos in Thracia vicit. Deinde anno 99 a.C.n. triumphavit Romae atque anno sequenti una cum Quinto Caecilio Metello Nepote consul electus est. Cum collega leges magni momenti tulit: Legem Caeciliam Didiam, quae stipulavit, ut leges aliquot dies (trinundinum) antequam populus de eis decerneret, publicarentur[2]. Lege satura vetitum est, ne decreta, quae ad res diversas pertinerent, una lege componerentur[3]. Tum proconsul Hispaniae Citerioris (ad annum 93) Celtiberos seditiosos crudeliter - inter tribunos militum tum erat Quintus Sertorius - vicit[4]. De eis iterum triumphavit[5]. Inter Bellum Sociale in Campania pugnavit, anno 89 a.C.n. Herculaneum expugnavit atque die 11 Iunii 89 a.C.n. apud Nolam vel Pompeios cecidit[6].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.