Supplicium capitis novem generibus cognationis dicitur (Sinice: 株連九族 zhū lián jiǔ zú) id quo apud Seres priscos nonnullo tempore iussu imperatoris adfici qui tantae huic irae esset, ut non ipsum tantum coniuratoresque eius ad mortem duci, sed etiam unum quemque qui ad novem genera cognationis attineret oportere est iudicatum, quae sunt:
- Is ipsum, qui reus facinoris est condemnatus;
- Pater materque rei hominis, si iam viverent;
- Avi aviaeque rei hominis, si iam viverent;
- Liberi rei hominis, nisi nondum pubescuissent, ac coniuges eorum omnium;
- Liberi liberorum rei hominis, nisi nondum pubescuissent, ac coniuges eorum omnium;
- Fratres sororesque rei hominis, ac coniugis eius nisi caelebs erat;
- Patrui, avunculi, materterae, amitae rei hominis, ac coniuges eorum omnium;
- Patrueles, consobrini, matrueles, amitini rei hominis;
- Coniunx rei hominis;
- Denique pater materque coniugis rei hominis.
Supplicium huius generis usque ab antiquitate atavisque Sinarum est constitutum, nec prius abrogatum erat quam simul atque imperatorum imperium abolitum; praeterea et apud Coreanos ac Iaponos Vietnamosque ad tempus sumebatur.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.