Squillarum[1] seu cammarorum genus[2][3] est grex paraphyleticus plurium crustaceorumdecapodumcorporibus longioribus quae plerumque se natantes movent, ut Caridea et Dendrobranchiata. Hic grex paraphyleticus crustacea antiquis cognita nominibus "squilla" vel "scilla", "caris", "cammarus" vel "gammarus", inter multa alia comprehendit. Quibus recentius inter familias plures taxinomiae Linnaeanae dispersis, grex squillarum vel cammarorum hodie praesertim a piscatoribuscoquisque agnoscitur.
"Nil minus tamen quam ut vitello ovi cum panis unciis 2 aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem, vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum": Hieronymus Cardanus, De propria vita libercap. 8.