Typus generis,[1][2] vel generitypus,[3] vel species typica,[4] in zoologia est species cui nomen generis vel subgeneris perpetuo coniungitur, species quae specimina biologici typi continet.[5] Notio similis gregibus supragenericis nomine typi familiae adhibetur. In botanica, haec nomina nullum statum constitutum secundum codicem nominum habent, sed aliquando a nominibus zoologicis accipiuntur. Typus generis in botanica est specimen, vel raro adumbratio.[6] In zoologia, omne genus vel subgenus, sive nunc validum agnotum sive non, typum generis habere debet; in quotidiano autem usu, sunt multa nomina generum sine typo.
In usu
Typus generis est ambo notio et ratio practica quae classificationi biologicae et nominibus animalium adhibentur. Notio speciei typicae ad significationem certi nominis generis explicandam adhibetur. Haec est notio magni momenti quandocumque taxon multas species continens in plus quam unum genus digerendum est; species typica nomen primi taxi uni ex novis taxis consequentibus automatatarie attribuit, sic latentem confusionis potentiam imminuens.
Locutio typus generis nomen zoologicum ordinatur per capitulam 42.3 Codex Internationalis Nomenclaturae Zoologicae, qui typum generis definit typum nomen ferens nominis generis vel subgeneris ("nomen gregis generis"). In glossario, typus generis (Anglice type species) sic definitur: "Species nominalis quae est typus nomen ferens generis vel subgeneris nominalis." Species typica genus ad eius nomen iustum perpetuo alligat per solum unam speciem intra illud genus praebitam cui genus perpetuo coniungitur (quod significat genus illam speciem includere debere si nomen fertur). Nomen speciei vicissim ad specimen typicum rationaliter figitur.
Exempli gratia, typus generis Monachae, gastropodi suprafamiliae Helicoideorum, est Monacha cartusiana. Quod genus in familia Hygromiidiis nunc ponitur. Typus huius familiae vicissim est genus Hygromia. Notio typi generis in zoologia a Petro Andrea Latreille primum proposita est.[7]
Typus generis Hominis est Carolus Linnaeus ipse, cuius ossa in Ecclesia Cathedrali Upsaliensi imperturbata requiescunt.[8]
Notae
Nexus interni
- Allotypus (zoologia)
- Holotypus
- Paratypus
- Typus (biologia)
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.