From Wikipedia, the free encyclopedia
Spatha est gladius longus cum aciebus binariis, a Celtis inventus, a Romanis et tunc Francis, Visigothis, aliisque gentibus Germanicis acceptus. Mucro inter 90 et 100 centimetra in longitudine est et capulum manui singuli habet.
Isidori Etymologiae de origine spatharum aiunt:
In initio apud Romanos spathae equitibus saeculo primo usui fuerunt, sed tunc legionarii spathis saeculo quarto usi sunt quod Germani enses longiores quam Romani habebant. Gentes Germanicae deinde spathas Romanas acceperunt, quae cum franciscis et scramsaxis fuerunt praecipua arma Francorum, Visigothorum, et aliorum.
Spatha Graece σπάθη vocatur. Ita custodia corporis Imperatoris σπαθάριοι (spatharioi) appellata erat. Σπαθάριοι divisi erant in plures partes ut σπαθαροκουβουκουλάριοι, πρωτοσπαθάριοι, et σπαθαροκανδιδάτοι.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad spathas spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.