Secta Siitica (Arabice شيعة šīʿa, "factio (scil. Ali caliphae)"), sive Islam Siiticum, etiam Siismus appellata, est altera fidei Islamicae ramus(en), post Sunniticam. Quam inter 130000000 et 190000000 circiter Musulmanorum terrae sequuntur; quod omnium circa 15 centesimas est.[1] Regio quam incolunt aliquando "luna Siitica" appellatur.
Siitae docent Ali filium Abu Talib, generum Machometi, eo successum esse ut primum Musulmanorum imamum, negantque tres primos caliphas Sunniticos, scilicet Abubacer et Omar et Osmanum, secundum leges fuisse.[2] Nulla historia Siitis erat maioris momenti quam martyrium Husaini filii Alis, qui anno 680 apud oppidum Carbalam Iraquensem cecidit, cum contra Sunnitas dimicaret.
Tres praecipuae sunt sectae Siiticae scholae. Maxima duodenaria (اثنا عشرية iṯnāʿašarīyya) vocatur, quia duodecim imamos agnoscit, cuius sectatores in Irania, Atropatene, Iraquia, Baharina, Libano, alibi vivunt. Multo pauciores sunt Siitae septenarii sive Ismaelitae, qui in Pakistania, India, Syria, Afgania habitant. Postremo quintarii sive Zaiditae[3] enumerarentur, qui Iemeniam septentrionalem incolunt.
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.