From Wikipedia, the free encyclopedia
Sergius Michaelis filius Eisenstein (Russice Сергей Михайлович Эйзенштейн, tr. Sergej Michajlovič Ėjzenštejn; 10 Ianuarii[1] 1898–11 Februarii 1948) fuit moderator cinematographicus et theoreticus artis Sovieticus.
Familia
Memoria
Sergius Eisenstein natus est Rigae, quae tunc urbs Imperii Russici erat, et nunc caput Lettoniae est, in familia architecti. In Instituto Ingeniariorum Civilium Petropolitano studebat. Ab anno 1918 in traminibus agitationariis Exercitus Rubri laborabat. Ab anno 1920 in theatris Moscuae favebat operi. Anno 1923 primum spectaculum suum moderavit. Principia nova organizationis ludi scaenici elaborabat.
Anno 1925 in lucem edita est Operistitium («Стачка»), pellicula cinematographica ubi Eisenstein primo in cinematographia populum revolutionarium monstravit sicut vim, magnam valorem in historia habentem. Quas notiones evolvit in Potemkin («Потёмкин»),[2] notissimo opere eodem anno creato de rebellione in navi loricata quae anno 1905 facta erat. In Mensis Octobris («Октябрь»), pellicula anno 1927 creata, Eisenstein (cuius collaboratores fuerunt moderator Gregorius Alexandrov et operator Eduardus Tisse) eventa rerum novarum anni 1917 depinxit. Anno 1929 confecit Vetus et Novum («Старое и Новое»), primam pelliculam cinematographicam Sovieticam de ruri cooperatione et collectivizatione.
Annis ab 1929 ad 1932, Eisenstein Franciam, Civitates Foederatas, et Mexicum visitavit. Mox creabat pelliculam nomine Vivat Mexicum! («Да здравствует Мексика!»), quam autem non perfecit.
Eisenstein fuit moderator anno 1938 Alexandri Nevensis («Александр Невский»), pelliculae patrioticae de victoria Ruthenorum supra milites invadentes Teutonicos, quae incursio saeculo tertio decimo acciderat.
Ultima pellicula Eisensteiniana est Ioannes Severus («Иван Грозный»), tragoedia duas partes habens, quarum primam anno 1945 et secundam in lucem anno 1958 edidit.
Eisenstein erat non solum moderator, sed etiam theoreticus artis. Conceptionem “cinematographi intellectualis” sicut synthesim artis scientiaeque posuit. Multa opera theoretica de cinematographia creavit. Praeter illa, certa alia opuscula memoriasque scripsit. Eisenstein etiam delineator ingeniosus erat.
Ab anno 1928 Eisenstein docebat in praecipua schola cinematographica, quae decem annos post institutum cinematographicum facta est.
Eisenstein Praemio Staliniano (annis 1941 et 1946) aliisque signis laudis Sovieticis affectus est, tamen eius opera cinematographica a decennio 195 saepe critica ideologica piblica affectabantur.
Sergius Eisenstein mortuus est Moscuae die 11 Februarii anno 1948.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.