Venceslaus I (dux Bohemiae)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Venceslaus I (dux Bohemiae)

Sanctus Venceslaus vel Wenceslaus[1] (natus circa 907 in Bohemia et obiit die 28 Septembris anni 929[2] aut 935[3] Vetero-Boleslaviae) fuit dux Bohemiae. Est et semper erat patronus Bohemorum eorumque civitatis, qui populum suum familiam sancti Venceslai nominant.[4]

More information Sanctus Venceslaus, Dux Bohemorum ...
Sanctus Venceslaus

Venceslaus in pictura archiepiscopi Ioannis Ocelli ex anno 1371
Dux Bohemorum
Natus circa 907
Praga?, Bohemia
Mortuus 28 Septembris 935
Antiqua Boleslavia, Bohemia
Veneratus a /in Ecclesia Catholica Romana et Ecclesiis Orthodoxis
Attributa corona ducis, aquila sancti Venceslai (aquila nigra cum flammis)
Patronus Bohemiae
Index Sanctorum
Close

Vita

Venceslaus erat filius ducis Vratislai et Drahomirae uxoris eius. Avia eius sancta Ludmilla erat, quae iussu nurus eius Drahomirae necata est.

Venceslaus fundavit novam ecclesiam in arce Pragensi sancto Vito consecratam.

Venceslaus habebat fratrum minorem Boleslaum. Hic interfecit eum die 28 Septembris anni 935 in castro suo, ut ipse dux Bohemiae fieret. Sed huius caedis causae e fontibus dubiis atque incertis non plane eruuntur.

Veneratio

Venceslaum mox ut martyrem et primum omnium Slavorum sanctum venerabantur. Corpus eius a fratre duce Boleslao Pragam in ecclesiam sancti Viti translatum est. Imperator Carolus IV supra sepulcrum eius novam cappellam sancti Venceslai aedificavit.

Etiam ecclesia cathedralis Cracoviensis Deo sub titulo sancti Wenceslai dicata est, cui titulo postea et sanctus Stanislaus adiunctus est.[5]

A temporibus imperatoris Caroli IV corona regni Bohemiae, dicta corona sancti Venceslai, instar? putabatur sui ac proprii status Bohemiae sive in Sacro Romano Imperio sive posthac in Imperio Austriaco et Imperio Austro-Hungarico.

Unum forum magnum Pragae in honorem sancti Venceslai appellatum est Forum sancti Venceslai.

Dies eius festus 28 Septembris[6] est, translationis die 4 Martii celebratur.[7].

Notae

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.