Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Romania[1] seu Romandiola[1] (Italiane Romagna) est historica terra Italiae et pars regionis administrativae Aemiliae-Romaniae.
Forma
Vita
Aemilia-Romania est omnis divisa in partes duas: Aemiliam et Romaniam vel Romaniolam enim. Partes minores sunt in Tusciae et Marchiarum regionibus et in Re publica Sancti Marini. Tusciae Romania Romandiolae cum dominio Florentino habet nomen. Romandiolae "meditullium", ut Dantes Alagherius dicit, Forum Livii est.
Regio historica Romania vel Romaniola, Romandiola ac Flaminea ex provinciis Ravennae, Fori Livii - Curvae Caesenae constat. Romania parte ad orientem versa Bononiae provinciae cum urbe Foro Cornelii, parte ad septentriones versa Pisauri et Urvini Mataurensis provinciae (Marchiae), parte ad septemptiones versa Florentiae provinciae et parte ad orientem versa Arretii provinciae etiam composita est. Haec regio Romania appellatur, quia temporis irruptionum barbarorum non ad Langobardos sed ad Imperium Romanum orientale pertinebat.
Municipia Urbis metropolitanae Bononiensis in Romandiola , 7 sunt.
Omnia municipia Provinciae Ravennatis in Romandiola sunt.
Omnia municipia Provinciae Foroliviensis-Caesenatis in Romandiola sunt.
Omnia municipia Provinciae Ariminensis in Romandiola sunt.
Omnia castella Rei publicae Sancti Marini in Romandiola sunt.
Municipia Urnis metropolitanae Florentinae in Romandiola , 3 sunt.
Municipia Provinciae Arretinae in Romandiola , 2 sunt.
Municipia Provinciae Pisaurensis et Urbinatis in Romandiola, 11 sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.